- COELIUS Mantuanus
- COELIUS Mantuanusconsumptis opibus ac praediis venditis; cum solu epulturae locum excepisset, tribus ulnis, h. e. duodecim pedibus latum, terigit eum Virg. Ecl. 3. v. 104. eô aenigmate, quô crucem Grammaticis se fixisse, ipse professus est;Dic, quibus in terris, et eris mibi magnus Apollo,Tres pateat Caeli spatium non amplius ulnas.Ubi lepide lusit Poera in ambiguo eius Caeli, quod a Caelio est, et Caeli quod fit a caelo. Caeli autem, pro Caelii, etiam in proa Veteres scripserunt. Unde et Plautii Comoediae, quod PLAUTI inscriptae essent, pro Plautinis pleraeque habitae sunt, quum Plautianae forent, ut videre est apud A. Gellium, l. 3. c. 3. Coeterae itaque interpretationes aenigmatis huius, de orisicio putei Syenensis, de clypeo Aiacis, de specu Siciliae, de mundo in Cereis sacro etc. mentem Auctoris non attigêre. Sed et Horatius meminit Caelii cuiusdam latronis, illô tempore notissimi, l. 1. Sat. 4. v. 69. ubi itidem Caeli, pro Caelii, Scriptum,Ut tu sis similis Caeli, Burrique latronum,Non ego sim Capri. ----- -----Certe hanc mentem Poetae fuisse, Cornificium et Asconium ab ipso audisse, testes sunt antiqui Grammatici, Servius et Iunius Philargyrus: quibus cur non credamus, causae nihil est, praesertim quum nihil melius possit afferri, ac nemo id inventurus aut divinaturus fuerit, nisi ipse Auctor indicâsser. Spatium nempe loci, quem sibi Caelius ad sepulturam reservabat, non amplius patebat, quam tres ulnas, h. e. sex pedes, si ulnam pro cubito accipimus, et cubitum pro duobus pedibus, ut multis placuit. Quod spatium quinque aut 6. pedum legitimum fuit loci aut sepulchri, apud Veteres etiam plurium condendis reliquiis, ubi urnae tantum cineres continentes reponerentur vel inforderentus. Tibullus,Et sim quod digitis quinque levatur onus.Val. Probus, in fronte sex pedes, in latitudine septem etc. Quidam ulnam duûm cubitûm faciunt, quomodo mensura duplicaretur. Et sane duodecim pedes pro legitimo sepulchri modo in antiquis Inscriptionibus invenire est. Quod vero, qui fundum vendebat, saepenumero locum sepulchri exciperet, quo ipse posterique inferri possent, notum est. Vide Salmas. ad Solin. p. 1222. At simpliciorem verorque propriorem Aenigmatis solutionem invenias in mox sequent. antaenigmate:Dic quibus in terrie nascuntur nomina RegumInscripti flores.In metalli fodinis enim, in quibus auri argentique flores nascuntur, quibus in nummos conflatis nomina inscribuntur Regum, si sursum per montium anfractus respicias, vix per foramen 3. ulnarum lumen Solare videbis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.